Epistola ad Hebraeos*

Caput 11: Versus 13

Et salutantes.Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione praeveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit,Et salutantes;id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautae longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent.Hospites.Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quaerunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur:Et si quidem,etc.
(* Traductions européennes)